- CONDITIO
- CONDITIOapud Arnob. adv. Gentes, l. 3. Libertatem ingenuam abrogare, et servitutis conditionem imponere: proprie et e Iurisconsultorum loquendi more. Zeno Veron. Sermone de Avaritia 2. Sed haec non ad vos Fratres, quorum largitas provinciis ommbus nota est. A vobis multi redempti: multi edictis feralibus liberati: multi conditionibus exuti gratias agunt: vestrae domus peregrinis omnibus patent, et quae seqq. Unde Conditionales, qui certis conditionibus operas suas locârunt. Tertullian. de Idolol. c. 12. Opera et Conditionalis eram: ubi Conductionalis legentes alios refellit Desid. Heraldus, Animadvers. ad. Arnobii locum. Occurrit vox apud eundem Auctorem infra, ubi Neptunum et Apollinem quondam Ilium muris conditione adiunctâ cinxisse ait. Aliter vero idem eam usurpat, l. 7. ubi ridens Gentilium in sacris suis cautam nimis et conditionibus certis limitatam erga Deos agendi rationem, Nonne insigniter, ait, dicendum est laedt, qui honorem accipere cum conditione cogetur? Nempe, quum consecrabant quidquam, leges semper et conditiones expresse addebant, quibus pietas sua circumscriberetur, ut ex pluribus Inscr. constat: ovarum una haec ap ud Desid. Heraldum, ad Arnobii loc. IUPITER. OPTIME, MAXIME. QUANDOQUE. TIBI. HODIE. HANC. ARAM. DABO. DEDICABOQUE. OLLIS. LEGIBUS. OLLISQUE. REGIONIBUS. DABO. DEDICABOQUE, QUAS. HIC. HODIE. PALAM. DIXERO. Vide quoque infra ubi de Inferio Vino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.